NOUVEAUTÉS

NOUVEAUTÉS

LOREM IPSUM EST DOLORES

Novitates autem si spem adferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repu- diandae, vetustas tamen suo loco conservanda; maxima est enim vis vetus- tatis et consuetudinis. Quin in ipso equo, cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est, quin eo, quo consuevit, libentius utatur quam intrac- tato et novo. Nec vero in hoc quod est animal, sed in iis etiam quae sunt inani- ma, consuetudo valet, cum locis ipsis de- lectemur, montuosis etiam et silvestri- bus, in quibus diutius commorati sumus.